- EQUES
- EQUESnomen dignitatis, apud Romanos, Exactis enim urbe Regibus, in tres ordines populus Romanus distributus est: Senatorium, Equestrem et Popularem. Liv. l. 26. Consensum Senatus Equester ordo sequutus est, Equestris ordinis plebs. Auson. Edyll. XI. Gryphus v. 78.Martia Roma triplex, Equitatu, Plebe, Senatu.Difterebat haec divisio a priori, quâ in Patricios et Plebem, Patronos et Clientes populum Romulus distinxerat, quod illâ cives Romani in certa genera ac gentes, hac in certos ordines distributi fuêrunt. Non erum omnes Patricii Senatores, neque contra omnes Senatores posterioribus temporibus Patricii fuêre. Fuêrunt autem Senatores appellati, qui a Regibus primum, dein a Consulibus, post Censoribus in Senatum lecti essent, sive Patricii, sive Equites, sive Plebeii iidem essent. Senatorum autem filii, nondum in Senatum lecti, Equites sive ex Equestri ordine fuêre. Secundus itaque ordo, de quo hic sermo, Equester fuit: quo nomine non ii intelligendi, qui a Romulo ex omni multitudine trecenti numero lecti, quos Celeres dixit, quiqueve a Tarquinio Prisco ad sexcentorum numerum aucti sunt: neque etiam illi, qui equis stipendia meruêre, quam vis hi quasi fundamentum et semina Equestris ordinis fuêre: sed ii, quibus publicus equus et annulus aureus a Censoribus datus, quique ab iis in Equestrem ordinem lecti sunt. Hic ordo inter Senatum Plebem que medius fuit, et communicata cum eo sunt iudicia publica, Plin. Nat. Hist. l. 33. c. 2. initio. De qua re sic Flor. l. 3. c. 13. ubi de Tribunitiae potestatis seditiositate loquitur: Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut Senatu regente provincias, ordinis Equestris auctoritas saltem iudiciorumregno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant: et misera Resp. in exitium suum merces erat. Nam et a Senatu in Bquitem translata, iudiciorum potestas, vectigalia, i. e. Imperii patrimonium supprimebat etc. Namqueve vectigalia Publicani ad hastam a Censoribus redimebant, quaestûs sui causâ, ut et a provincialibus suo periculo exigerent et Reip. datis sponsoribus repraesentarent. Hi autem fere Equites fuêrunt, ad quos cum iucicia lege Gracchanâ translata essent, facile erat suae societati favendo vel ludificare locationem, vel remittere, vel redemptionis parte relevare, atque tali coitione pecuniam publicam depeculari, ut docet Stadius in locum Flori praefatum. Hinc itaque Iudices selecti dicti sunt, ut pater ex Senec. de Benef. l. 3. c. 7. Non potest adhuc sumi iudex ex turba selectorum, quam census in album et equestris baereditas misit. Ovid. Trist. l. 2. v. 131.Nec mea decreto damnasti facta Senatus,Nec mea selecto Iudice iussa fuga est.Nec omittenda clausula SCtis addi solita: Senatus Populusque et Equester ordo; e quibus ordinis huius dignitatis dilucet. Legebantur autem in Equestrem ordinem a Censoribus ii, quibus Equestris census esset, qui erat Sestertiûm quadringentorum millium, teste Suet. in Caes. Unde videmus conquerentem Plin. l. 14. praef. Senatorem censu legi, Iudicem censu fieri. Mart. l. 5. Epigr. 26. cuius epigraphe de Chaerestrato.Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate, surge.Dein in album referebantur, cuius meminit Suet. Domit. c. 8. Equitem Romanum er asit Iudicum albo: quod de Equitibus tantum Rom. intelligendum, nam et in municipiis provinciisque etiam Equester ordo, sed priori dignitate longe inferior erat. Sic inscripti Equites publico equo donabantur a Censoribus, quem Varro de Ling. Lat. l. 7. vocat mille assarium, quia in huius equi impendium ac sumptum proprie tatum mille aeris cedebat: Cui postea altera milia addita sunt, ad exhibendum curatorem equi servum. Quibus tandem pro stipendio videtur accessisse tertium mille aeris. Et sane oneri cquum publicum non minus, quam honori fuisse, constat ex praemiis decretis P. Aebutio apud Liv. l. 39. Privato quoque sumptu equus, licet publice datus, nutriendus erat, adeo ut qui A. Gell. l. 4. c. ult. strigosum aut male habitum im censu agendo duceret, multaretur, illoque privaretur. Vocabatur Census hic Transvectio, quam desuetam post longam intercapedinem revocavit in usum Aug. apud Suet. in eo c. 38 Vide quoque Val. Max. l. 4. c. 1. tit. 12. ubi inter alia videmus, primum per centurias Equites distinctos, dum transveherentur, fuisse: quas numero ternario comprehendit Auson. in Gripho Ternarii, v. 80.Tris Equitum turmae.Deinde et duas iis superadditas facile est perspicere ex Suet. Caio c. 16. Postea citatos h. e. nomine suo compellatos vult Valerius: mox et notam, si deliquissent; inuri solitam. Fuit autem illa, vel ignomima, vel equi tantum publici ademptio. Transvectionis tempus eratEidus Iuliae, quo die Equi hi publici traducebantur nudi i. e. sine strato. Mart. l. 5. Epigr. 42. cuius epigraphe in Didymum.Theatra loqueris et gradus et edicta,Trabeasque et Idus, fibulasqueve censusque etc.Praeter equum, annulo aureo a Censore donati insuper, supra plebem eminebant. Unde Interpretes ad Suet. Iul. c. 33. Nota inquiunt Equestris dignitatis annulus aureus. Vet.Scholiastes Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 89. Equitum de numero, i. e. annulo: Ipse Satyricus de hoc insigni ita canit:Ille et militiae multis largitur honorem,Semestri vatum digitos circumligat auro.Idem l. XI. Sat. XI. v. 43.Talibus a Dominis post cuncta novissimus exitAnnulus, et digito mendicat Pollio nudo.Praeterea, angusto clavo insignes, hoc pacto a Senatoribus discernebantur. Utenim latiores clavi purpurei in tunicis Senatorum assuebantur, ita minores, sive arctiores Equitum tunicas illuminabant, unde ipsi Angusticlavii dicti, quod ex Buchanano notavit Turneb. l. 1. c. 11. Hinc Paterculus de Maecenate, Quippe, inquit, vixit angusto clavo contentus: et Stat. l. 2. Sylv.Hinc parvus inter pignora CuriaeContentus arcto lumine purpurae.Equites tamen insigniores, qui et Illustres dicti, ius lati clavinon secus, ac Senatores habuisse, ex Dione notavit Lips. ad Tacitum. Scribit enim Dio l. 59. Caium, cum ordo Equestris ad paucos redigeretur, primores ex omni imperio etiam extra Italiam, qui genere et opibus excellerent, in eum allegisse et quibusdam eorum etiam ἑςθῆτι τῇ Βουλευτικῇ Senatoria veste, priusquam Magistratum ullum cepissent, uti concessisse in spem dignitatis: quod antea non nisi iis, qui Senatoriâ stirpe essent, permissum erat. Id tamen non diu obtinuisse illud declarat, quod Praefecti Praerorio, qui ferme ex Equitibus legebantur, lati clavi ius non habuêre. Interim non ipsos solum Equites Illustres, sed et eorum filios ius lati clavi habuisse, docet Ovid. Qui ubi ad aetatem Senatoriam pervenêre, si nolebant, aut non poterant, in amplissimum ordinem adscribi, angustum resumebant. Unde idem, Trist. l. IV. Eleg. x. v. 35.Curia restabat, clavi, mensura coacta est,Maius erat nostris viribus illud onus.Vestis equestris mentio habetur apud Dion. l. 74. de Severo urbem ingrediente, sed illa est militaris: ibique Imperatorium paludamentum intelligitur, ne quis in angusto clavo ingressum credat. Sequitur enim, ipsum ab ipsa porta vestem urbanam induisse, i. e. togam. Porro candidis quoque togis usi sunt Equites, Calpurn. Eclogâ 7.Aut Eques, aut nivei loca densavere Tribuni.Quo colore divites omnes, praesertim Senatores et Magîstratus similiter gaudebant: imo quoties festivitas peragebatur, totam civitatem candidis vestibus incessisse legimus: in ludis quoqueve plebeii iuxta ac patricii candidati spectabant. Tandem discretis a Senaru et Plebe ordinibus Equites in Theatris sedebant, in quatuordecim illius subselliis, idque lege Theatrali, de quo vide infra in voce Equestria, et plura de Equestri apud Rom. ordine, quaere apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 17. cum Thomae Dempsteri Paralipom. Octav. Ferrar, de Re Vest. l. 3. c. 14. etc. Addam saltem, Principem huius ordinis dictum esse, quem Censores primo loco scripserant in Equitum tabulis sive catalogo: quemadmodum Princeps Senatus dici consuevit, qui in Senatorum catalogo primus recitabatur. Nec omittendum, Transvectionis, cuius aliqua retro mentio, auctorem Qu. Fabium Rullianum fuisse. Ita enim Aur. Victor., Hic primus instituit, ut Equites Rom Idibus Quintilibus ab aede Honoris, equis insidentes, in Capitolium transirent. Fuit autem haec, non Equitum, censio, sed transvectio quaedam, quae ordinis totius Equestris recognoscendi probandiqueve gratiâ fiebat. Dionys. Halicarnass. l. 6. in Castoris et Pollucis honorem ritum hunc institutum fuisse contendit, et in memoriam victoriae, quam Romani ex bello cum Latinis opulis gesto A. U. C. 357. liberae Reip. 14. reportatint, quamqueve Castor et Pollux equestri habitu aut equis vecti Romae annuntiarint. Ubi inter alia: Preter omnia vero, inquit, transvectio eorum, qui equos habent ex publico, qui per Tribus et Centurias distincti, ordine in equis vehuntur omnes, quasi e pugna redeant, coronati fronde oleagina et togis palmatis amicti, quas vocant Trabeas, initio pompae facto de aede Martis quae extra urbem sita est, et pertranseuntes cum ceteras urbes partes tum forum aedemqueve Castorum, nonnumquam virorum 5000. gerentes, quicquid donorum militarium accepêrunt a ducibus, egregium sane spectaculum, dignumqueve Imperii magnitudine. Apud Athenienses οἱ λ῾ππεῖς, i. e. Equites, secundum civium ordinem constituêrunt. Cum enim Populus antiquitus in tria genera, Eupatridas, Geomoros et Demiurgos esser divisus: Postea in Diacrios, Paediaeos et Paralios, ratione situs et tandem a Solone in Pentacosios, medimnos, Equites, Zeugitas et Thetas distributus est, censûs ratione habitâ. Dicti enim Equites sunt, οἱ την` ἱππάδα, i. e. Equestrem censum τελοῦντες: Nimirum εν ξυροῖς ὁμοῦ καὶ ὐγροῖς in aridis simul et humidis, trecentos modios; quiqueve proin equum alere apti erant. Sam. Petitus Equites hos Resp. semitalentum: sicur Pentacosiomedimnos talentum, Zygitasque minas decem, perpendisse ait. Proletarii enim seu Thetae nihil conferebant. Interhos autem Equestris ordinis vere Equites erant, qui habebant equum publicum, i. e. quibus nullo bello data e publico pecunia ad alendum equum: Etenim etiam in pace stipendium accipiebant ὑπὲρ τȏυ τρέφειν τοῦς ἵππους, Ulpian. In horum numerum, crescente censu, etiam Proletarios allegi potuisse, ostendit exemplo Anthemionis, filii Diphili, Pollux l. 8. c. 10. etc. Nec omittendum, Equitum Romanorum genus fuisse triplex. Nam aut domo sive origine fuêre Romam, aut ex municipio Italiae, aut ex provincia: illi proprie Romani, primoque dignationis gradu erant: isti Municipales, cuiusmodi Cic. apud Iuv. l. 3. Sat. 8. v. 238.Municipalis Eques Galeatum ponit ubique secundo Provinciales, qualis L. Seneca, apud Tacit. Ann. l. 14. c. 64. ultimoqueve. Omnes autem hi in ordine Equestri Romae erant: praeter quos Equites quoqueve erant Municipales et Provinciales, simpliciter dicti, quod in ordine Equestri tantum Municipii sui essent et Provinciae. Uri enim in Rep. Romana Cosl. Senatus, Eques, Plebes: sic et in Municipiis Italiae et Provinciarum, Duumviri, Decuriones, Equites, Plebeii, Theod. Marcilius ad Vesp. Suet. c. 1. Vide ad cundem Suet. Casaub. passim. De Equesiris Ordinis apice summo, Praefectura sc. Praetorii, infra: de Seviro Equnum rom. turmis. Capitolino memorato, in voce Sevir uti de Equitum in bello usu, in voce Pedites: aliquid etiam in Turma. it. Vextllarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.